Hľadaný výraz: Lk 8,40-56, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
40 Cum autem rediret Iesus, excepit illum turba; erant enim omnes exspectantes eum. 41 Et ecce venit vir, cui nomen Iairus, et ipse princeps synagogae erat, et cecidit ad pedes Iesu rogans eum, ut intraret in domum eius, 42 quia filia unica erat illi fere annorum duodecim, et haec moriebatur. Et dum iret, a turbis comprimebatur. 43 Et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim, quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam nec ab ullo potuit curari; 44 accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius, et confestim stetit fluxus sanguinis eius. 45 Et ait Iesus: “ Quis est, qui me tetigit? ”. Negantibus autem omnibus, dixit Petrus: “ Praeceptor, turbae te comprimunt et affligunt ”. 46 At dixit Iesus: “ Tetigit me aliquis; nam et ego novi virtutem de me exisse ”. 47 Videns autem mulier quia non latuit, tremens venit et procidit ante eum et ob quam causam tetigerit eum indicavit coram omni populo et quemadmodum confestim sanata sit. 48 At ipse dixit illi: “ Filia, fides tua te salvam fecit. Vade in pace ”. 49 Adhuc illo loquente, venit quidam e domo principis synagogae dicens: “ Mortua est filia tua; noli amplius vexare magistrum ”. 50 Iesus autem, audito hoc verbo, respondit ei: “ Noli timere; crede tantum, et salva erit ”. 51 Et cum venisset domum, non permisit intrare secum quemquam nisi Petrum et Ioannem et Iacobum et patrem puellae et matrem. 52 Flebant autem omnes et plangebant illam. At ille dixit: “ Nolite flere; non est enim mortua, sed dormit ”. 53 Et deridebant eum scientes quia mortua esset. 54 Ipse autem tenens manum eius clamavit dicens: “ Puella, surge! ”. 55 Et reversus est spiritus eius, et surrexit continuo; et iussit illi dari manducare. 56 Et stupuerunt parentes eius, quibus praecepit, ne alicui dicerent, quod factum erat.

1

mail   print   facebook   twitter